- VINCERE
- VINCEREDonato est verbum familiare iratis, cum nimirum iram ponunt, et orati omittunt indignationem. Imo non tam cum ponunt, quam cum, importunitate precum expugnati, permittunt se aliorum arbitrio. Caesat, l. 5. Bell. Gall. c. 30. Vincite, inquit, si ita vultis. Sueton. Iulio, c. 1. Satis constat, Sullam, cum --- illi pertinaciter contenderem, expugnatum, tandem proclamasse —— Vincerent ac sibi haberent. Vide quoque Terentium, Alios. Sic Graeci νικᾷν simili notione usurpant. Sophocles, Electrâ,—— ἐι δὲ μὴ καλᾶςΑέγω, σὺ νίκα σεὶ γάρ ἐψόμεςθ᾿ ἅμα.Oedipo Col.Νίκἀ χρόνῳ γάρ οἶδ᾿ ὅτι γνώσῃ τάδε.Euripides, Alcest.Νίκα νῦν῾ οὐ μὴν ἁνδάνοντά με ποιεῖς etc.A qua mente in eodem Suetonii loco expugnatus est, pro exoratus: uti et in Tiberio, c. 21. et apud Columellam, Praefat. l. 10. Quod imitatione Graecorum quoque dictum, qui non solum μάχεςθαι, de omni vehementiore studio usurpant, sed etiam πολιορκεῖν pro evincere precibus accipiunt. Chion, Epist. ad Matridem, ἑξεπολιορκήσαμεν αὐτὸν πάνυ ἀληθεῖ καὶ δικαίῳ λόγῳ. Quomodo usi sunt voce oppugnatio Imperatores in quadam de nuptiis Constitutione. Nec dissimilem verbi καταναυμαχεῖςθαι usum apud eundem Chionem, observavit Casaubonus; quem hanc in rem vide ad Sueton. d. l. adde Barrhium, Animadversion. Papinianis ad l. 2. Achilleid. v. 244.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.